[Officium]
In Commemoratione SSmi Passionis Domini Nostri Jesu Christi

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;ex Commune/Votiva/V6

[Rule]
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Gloria
Credo
Prefatio=Quad5

[Oratio]
Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti: concéde propítius; ut, sicut sollémnem Commemoratiónem Passiónis ejus celebrámus, ita et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur.
$Per eumdem

[Lectio4]
Sermo sancti Augustíni Epíscopi.
!Serm. 41. Dom. in Palmis de Pass. Dom.
Admonet nos, fratres caríssimi, ad solemnitátem Domínicæ Passiónis dies ipse, in quo eam nec muta elementa tacuerunt. Celebret eam lux fídei linguis hóminum, quam conclamaverunt étiam silentia tenebrárum. Hódie Dóminus noster in statera crucis prétium nostræ salútis appendit, et una morte univérsum mundum, sicut ómnium conditor, ita ómnium reparator absolvit Indubitanter enim credámus quod totum mundum redémit, qui plus dedit, quam totus mundus valeret. Méritum enim redemptæ mercedis dígnitas insígnis pretii supergressa est. Inter redemptum et redimentem dispensátio fuit, compensátio non fuit. Qui ergo non habébat peccáta própria, digne delevit aliéna. Solus hic pia victima pro ómnibus cécidit, ut omnes levaret; et quia débitum solus non hábuit, recte fœnus misericórdiæ pro debitóribus erogávit.

[Lectio5]
Perpende inter hæc, qui talem pro nobis dedit pecúniam, qualem a nobis sit exactúrus usúram. In hac ítaque die fides propheticæ annuntiatiónis impléta est, ita dicentis: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; fáciem meam non averti a fœditáte sputorum. Suscépit mala nostra, ut tribúeret bona sua. Hinc intelligámus quantum hóminem diligere dignátus sit ante culpam, quem sic díligit post ruinam. Agnosce homo, quantum valeas et quantum debeas: et dum tantam redemptiónis tuæ perspicis dignitátem, ipse tibi indicito peccandi pudorem. Ecce pro ímpio pietas flagellatur, pro stulto sapiéntia illúditur, pro mendace véritas necatur, damnátur justítia pro iníquo, misericórdia afficitur pro crudeli, pro mísero repletur sinceritas acéto, inebriatur felle dulcedo, addicitur innocéntia pro reo, móritur vita pro mórtuo.

[Lectio6]
Expávit scelus hóminum natúra rerum; et quem creatúra rebellis non agnóscit, eum mundi Dóminum tremens terra testátur, et cœli Regem sol fúgiens confitétur. Chlamyde coccinea indúitur, quia sánguine Mártyrum suórum Ecclésiæ corpus ornatur. Coróna spinea cápiti ejus imponitur, quia punctio peccatórum nostrórum, quorum remissióne Redemptóris glória struitur, aridis tribulis comparátur. Studeámus nunc e diverso, ut membrórum vita cápitis sit coróna. Quod vero sitire se in cruce positus dicit, fidem incredulæ gentis concupíscit; sed e contra acétum malítiæ porrigunt, quia vinum sapiéntiæ, quod a Deo acceperant, peccándo corrúperant Velum templi scinditur, quia Synagóga honóre nudatur, observatio antíqua dissolvitur, Ecclésiæ linitas præmonstratur. Monuménta aperiúntur, quia mortis jura jure superantur.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem.
!Joann 19:28-35
In illo témpore: Sciens Jesus, quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio. Et réliqua.
_
Homilía S. Joánnis Chrysóstomi.
!Homil. 84. in Joan. c. 19 ante med.
Sciens Jesus ómnia consummáta, ait: Sítio; étiam hoc verbo prophetíam implens. Tu autem astántium pravitatem intéllige: nam licet innúmeros habeámus inimícos, qui nos gravissime persecúti sint, cum tamen interimi eos videmus, flectimur misericórdia. Hi vero nil moti, magis efferantur, et irrident, acetúmque in spongia porrigunt, ut bibat tamquam reus. Nam propter hoc hyssopum additur, quo gustato, mórtuus est. Vides quam non perturbate, et quam potenter ómnia transigentem? Quod et prosequens osténdit; cum enim ómnia consummáta essent, inclináto cápite, quod affixum non erat, trádidit spíritum, hoc est, exspirávit.

[Lectio8]
Atqui non post inclinatum caput exspiratur, sed post exspirationem caput inclinatur. Hic autem contra áccidit: per quod osténdit eum Evangelísta esse ómnium Dóminum. Judǽi autem camélum devorantes, et cúlicem excolántes, tantum nefas ausi de die consúltant: Quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora Sábbato, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura. Vides quanti sit véritas? Per ea quæ illi fáciunt, prophetía implétur: ália enim ex hoc manifestata est. Venérunt ergo mílites, et aliórum fregérunt crura; non Christi; sed ad Judæórum grátiam conciliandam latus ejus láncea aperuérunt, et mórtuo adhuc insultant. O pessimam voluntátem ac scelestissimam!

[Lectio9]
Noli tamen perturbári, dilectissime; quæ enim malo illi ánimo patrarunt, veritáti consentiebant. Prophetía hinc impléta est, inquiens: Vidébunt in quem transfixérunt. Neque hoc tantum, sed non creditúris fuit fídei argumentum, ut Thomæ, et qui cum eo erant. Ad hæc et arcánum mystérium consummátum est; exívit enim sanguis et aqua. Non casu et simplíciter hi fontes scaturierunt, sed quóniam ex ambóbus Ecclésia constitúta est. Sciunt hoc initiáti: per aquam enim regenerati, sánguine et carne nutriti sunt. Hinc mystéria ortum habent, ut quóties ad admirándum cálicem accédis, tamquam ab ipso látere haúriens accedas.
